среда, 11 мая 2011 г.

Домашнее задание по Латинскому

94 ignorat? expiare se dicunt ista matres atque nutrices nescio
95 quibus remediis. nisi vero et ista innocentia est, in fonte
96 lactis ubertim manante atque abundante opis egentissimum et
97 illo adhuc uno alimento vitam ducentem consortem non pati. sed
98 blande tolerantur haec, non quia nulla vel parva, sed quia
99 aetatis accessu peritura sunt. quod licet probes, cum ferri
100 aequo animo eadem ipsa non possunt, quando in aliquo annosiore
101 deprehenduntur. tu itaque, domine deus meus, qui dedisti vitam
102 infanti et corpus, quod ita, ut videmus, instrusisti sensibus,
103 compegisti membris, figura decorasti, proque eius universitate
104 atque incolumitate omnes conatus animantis insinuasti, iubes me
105 laudare te in istis et confiteri tibi et psallere nomini tuo,
106 altissime, quia deus es omnipotens et bonus, etiamsi sola ista
107 fecisses, quae nemo alius potest facere nisi tu, une, a quo est
108 omnis modus, formosissime, qui formas omnia et lege tua ordinas
109 omnia. Hanc ergo aetatem, domine, qua me vixisse non memini, de
110 qua aliis credidi et quam me egisse ex aliis infantibus
111 conieci, quamquam ista multum fida coniectura sit, piget me
112 adnumerare huic vitae meae, quam vivo in hoc saeculo. quantum
113 enim adtinet ad oblivionis meae tenebras, par tlli est, quam

Комментариев нет:

Отправить комментарий