вторник, 3 мая 2011 г.

Домашнее задание по Латинскому

72 Exaudi, deus. vae peccatis hominum! et homo dicit haec, et
73 misereris eius, quoniam tu fecisti eum et peccatum non fecisti
74 in eo. quis me commemorat peccatum infantiae meae, quoniam nemo
75 mundus a peccato coram te, nec infans, cuius est unius diei
76 vita super terram? quis me commemorat? an quilibet tantillus
77 nunc parvulus, in quo video quod non memini de me? quid ergo
78 tunc peccabam? an quis uberibus inhiabam plorans? nam si nunc
79 faciam, non quidem uberibus, sed escae congruenti annis meis
80 ita inhians, deridebor atque reprehendar iustissime. tunc ergo
81 reprehendenda faciebam, sed quia reprehendentem intellegere non
82 poteram, nec mos reprehendi me nec ratio sinebat. nam
83 extirpamus et eicimus ista crescentes, nec vidi quemquam
84 scientem, cum aliquid purgat, bona proicere. an pro tempore
85 etiam illa bona erant, flendo petere etiam quod noxie daretur,
86 indignari acriter non subiectis hominibus liberis et maioribus,
87 hisque, a quibus genitus est, multisque praeterea
88 prudentioribus non ad nutum voluntatis obtemperantibus,
89 feriendo nocere niti quantum potest, quia non oboeditur
90 imperiis, quibus perniciose oboediretur? ita imbecillitas
91 membrorum infantilium innocens est, non animus infantium. vidi
92 ego et expertus sum zelantem parvulum: nondum loquebatur, et
93 intuebatur pallidus amaro aspectu conlactaneum suum.

Комментариев нет:

Отправить комментарий